GELA

GELA
GELA
Fazello Alicata, celebris urbs Siciliae ad amnem cognom. Eam Rhodii, Antiphemo, et Cretenses, Etimo duce, communi operâ condidêrunt An. 45. post Syracusas. Hinc pop. Gelenses, Cic. Gelani, Plin. l. 3. c. 8. Geloi Virg. Aeu. l. 3. v. 701. Apud Gelam stagnum est, terro odore accedentes abigens; et fontes duo, unus fecunditatem, alter sterilitatem, adducens. Ferrar. ex Sol. De origine nominis Grammatici multa nugantur Hebraismi ignoratione, ut statim apparebit. Steph. et Suid. qui de gelu, ut Romanâ voce, aliquid inaudiverant, Siculum amnem ad Austrum obversum Gelan appellari volunt, ὅτι πολλην πάχνην γεννᾷ: Ταύτην γὰρ γῂ Ο᾿πικῶν φωνῇκαι Σικελῶν γέλαν λέγεςθαι. Aliis Gela dicitur ὐπὸ Γέλωνος τοῦ Α῎ιτνης καὶ Γ῾μάρου, a fabuloso Gelone Aetnae et Hymari filio. In ea sententia fuêre Proxenus, qui περὶ πόρων Σεκελικῶν, de Siciliae itineribus scripsit (non περὶ πόλεων de urbibus, ut legi voluit vir doctus) et Hellanicus credo Lesbius, quem Suid. scripsisse refert περίοδον γῆς καὶ ἱςτορίας. Alii deniqueve Gelan dici putant, ὐπὸ τοῦ γελᾶν, a ridendo, errore perridiculo. Tradit enim Aristenaetus, qui de phaselide scripsit, Lacium, et Antiphemum fratres, cum Delphos profecti essent, ad consulendum oraculum, Pythiam nihil ad ea dicentem, de quibus consulta fuerat, solum iussisse Lacium, ut ad Ort. navigaret, τȏυ δ᾿ Α᾿ντιφήμου γελάσαντος, την` Πυςθίαν εἰπεῖν πάλιν, ἀφ᾿ ἡλίου δυσμῶν καὶ ἦν ἂν (lege καὶ Γέλαν᾿ πόλιν οἰκήσῃ. Hae hactenus apud Steph. Rem paulo aliter refert Etymologus, quem consule, si tanti est. Nos enim iam taedet nugarum. Itaque, ut serio agamus, Gelam urbem Graecos huc appellentes nuncupasse dicimus, de nomine fluminis, ad cuius ostium erat condita. ita referunt praeter Durim, multi bonae notae scriptores. Thucydid. l. 6. Τῇ μὲν πόλει ὐπὸ τοῦ Γέλα πωταμοῦ σοὔνομα ἐγεύετο. Virg. Aen. l. 3. v. 702.
Immanisque Gela siuvii cognomine dicta.
Sil. Ital. Bell. Punic. l. 14. v. 219.
Venit ab amne trahens nomen Gela venit Halesa,
Claud. l. 2. de Raptu, Proserp. Carm. 35. v. 58.
Pantagiam, nomenque Gelan qui praebuit urbi.
Vibius in catalogo fiuminum: Gela Siciliae, a quo opp. Serv. Gela civitas a fiuv. nominata. Steph. Suid. Etymologus: Γέλα πόλις Σικελίας, καλεῖται δὲ ὐπὸ ποταμοῦ Γέλα. Gela porro vorticosus est amnis. Ovid. Fast. l. 4. v. 467.
Praeterit et Cyanen, et fontes lenis Anapi,
Et te vorticibus non adeunde Gela.
Inde Gela Punice dictus est amnis Bela, i. e. vorticis seu vorticosus. Gelae autem urbis conditores, Cretenses, et Rhodii, quorum dialectus erat Dorica, aut Aeolica, b. et G. suo more permutatis pro Bela Gelam dixêrunt. Tale pro βάλανος γάλανος, unde glans, φλίγω pro ςθλίβω, unde affligo. Itaque Gelas idem, quod Graece Βαρδίνης, vel βαρυδίνης. Vide Suid. Alius Gelam deducet ab hebraeo verbo Gap desc: Hebrew galal, h. e. volvere, volutare, unde gal, fiuctus, tamquam a volutatione. Alius item per aphaeresin ab akkel, torquere, unde Talmudicis ikul, vortex aquarum. Sed verum est, quod diximus, Bochart. Gela Cluv. Terranova nunc, urbecula satis culta, in valle Neaetina, in ora littor. Maris Aft. cum tit. Duc. gentis Cordubae, arceque, et portu satis tuto. 30. mill. ab Agtigento in Ort. 35. a Syracusis in Occ. ad ostia fiuv. Gelae, nunc Fiume de Terranuova, fontes habentis prope Pergusam lac. Cuius ostia distant in Occ. 18. mill. ab ostiis fluv. Salsi, olim Himera dicti. Baudr.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • gela — gela …   Dictionnaire des rimes

  • gela — gela·da; …   English syllables

  • Gela — Vorlage:Infobox Gemeinde in Italien/Wartung/Wappen fehlt …   Deutsch Wikipedia

  • Gela — Gela …   Wikipedia Español

  • Géla — Gela Pour les articles homonymes, voir Gela (homonymie). Gela Vue de Gela Administration Pays …   Wikipédia en Français

  • gėla — gėlà sf. (4) Š 1. didelis skausmas: Gėlà gelia kaulus, kurius iš narų sukinėja J. Kojų gėlà KI481. Tokia gėlà suėmė, kad negaliu ištūrėti Ll. Vienas gyrėsi pagydąs dantų gėlą A1883,283. Smarkiai gėlai numaldyti kartais reikia ir morfijaus… …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • Gêla — Gela is a village in the Tibet Autonomous Region of China.ee also*List of towns and villages in TibetExternal links and references* [http://fallingrain.com/world/CH/14/Gela.html Fallingrain.com] …   Wikipedia

  • Gela —   [ dʒɛːla], Stadt in der Provinz Caltanissetta, Italien, an der Südküste Siziliens, 73 700 Einwohner; Erdölhafen, petrochemische Großindustrie mit Werksiedlung westlich der Altstadt.   Stadtbild:   Freigelegt wurden im Dünensand erhaltene Reste… …   Universal-Lexikon

  • gėla — gėlà dkt. Strėnų, káulų, dantiẽs gėlà …   Bendrinės lietuvių kalbos žodyno antraštynas

  • Gela — (a. Geogr.), 1) (Gelas) Fluß auf der Südküste von Sicilien, jetzt Fiume de Terra Nuova; 2) Stadt an demselben; einst mächtig, aber früh verödet. In der Umgegend wuchs guter Wein. G. war dorische Colonie, welche Antiphemos od. Dinomenes aus Lindos …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”